Progressvs Discendi
In stvdiis nvmqvam conqviesco; nam praeter ea qvae in scholis docentvr, libenter res novas in omni genere artivm exploro. Praecipve vero “Orbem Sinicvm” (id est cvltvram lingvasqve Asiae Orientalis) admiror.
Lingvae Antiqvae
Lingvae enim qvasi fenestrae svnt per qvas historiae atqve hvmanitatis lvmen havrimvs.
- Sinica Classica (文言文): Exercitatio Media
Possum legere et scribere textus mediocres, sed opera difficiliora sicut Shi Jing (詩經) adhuc ardua sunt.- Iaponica Classica (古文): Exercitatio Media
Possum legere et scribere Kakikudashibun (書き下し文) pro Kanbun Kundoku (漢文訓読). Nunc linguam praecipue pro Waka (和歌) studeo et Makura no Soshi (枕草子) lego.- Latina: Exercitatio Media
Assidue lego et scribo textus mediocris difficultatis.- Graeca Antiqua: Tiro
Nunc elementa alphabeti et syntaxim construendi disco, ut radices culturae Europaeae intellegam.
Lingvae Modernae
- Sinica (中文): Nativa / Fvsa
Cantonesa (sermo nativus) et Mandarinica (fluens, prope nativus).- Iaponica (日本語): JLPT N1
Possum communicare de rebus variis expedite.- Anglica (English): CET-6
Possum communicare de rebus generalibus.- Vietnamica (Tiếng Việt): Initia Svpergressvs
Vtor scientia mea scripturae antiquae Chữ Nôm ad linguam facilius discendam.- Coreana (한국어): Initia Svpergressvs
Partim a lingua Iaponica transeo ob similitudines grammaticas.- Lvsitana (Português): Tiro
Grammaticam fundamentalem disco, a Latina transiens. Ut vir ex Macau, hanc linguam studere maximi momenti est ad hereditatem meam cognoscendam.- Germanica (Deutsch): Tiro
Elementa incipio.
Mathematica
Theoriae nvmerorvm ac rationi analyticae svmma devotione stvdeo.
- Calcvlvs et Integralia: Valde delector in solvendis aequationibus et integralibus multiplicibus online. Explicare et disserere vias integrandi, mihi gaudium magnum affert. Potes me invenire in Threads de his rebus loquentem.
- Mathematica Svperior (Propositvm “Napkin”): Nunc studeo secundum opus clarum An Infinitely Large Napkin ab Evan Chen scriptum, ut theoriae mathematicae provectiori (sicut algebrae abstractae et topologiae) adsuescam.
Scientia Compvtatralis
- Fvzzing et Secvritas: Assidve programmatis operam do vt errores in codicibvs detegam.
- Intelligentia Artificialis: Vltra Visio Compvtatralis, nvnc magis in Semantic Segmentation et in exemplaria lingvarvm maiorvm (LLMs) incvmbo ad data svbtilivs intellegenda.